# Opera omnia 1442

Ficino, Opera omnia, Cap. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1442
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1442

Cap. XI. componuntur ex actu & potentia. † Eque uerò latere nos debet propria rerum genera ad capita propria, uniuersum genus ad uniuersum caput oportere referri. Cuncta enim mundi corpora ad corpus unum? Naturae om nes ad unam quoque naturam: Animae ad animam: Mentes ad mentem: ad bonum denique bona, & quia bona, ideo cuncta. Sic utique omnia conuersione quadam naturali bonum appetunt, tan quam finemi quoniam ab ipso bono, communi quadam processione, tanquam principio proue nerunt: atque adeo cuncta ipsum appetunt, ut materia infima appetat appetitu non insimo. Perpe tuò siquidem in omnibus generandis ad ipsam boni uergit similitudinem: ut appareat hanc à bono pendere Abono inquam potius, quàm à mente. Quippe cum mentis actio, quae per formas fit ideales, terminetur ad formas. Actio uerò boni utpote amplissima, ultra formas descendat etiam in materiam, efficiatque bonorum auidam & capacem. Sed quam nunc uoco materiam, Plarc in Philębo latiori nomine infinitudinem nuncupat, dicens ipsum bonum proximè infinitudinem ac terminum peperisse, statimque inuicem miscuisse, atque ex hac mixtione cuncta composuisse, id est, Potentiam enim formabilem, quasi ex se ex potentia quadam formabili & accedente forma nondum definitam, nec perfectam uocat infinitudinem. Formam uerò huic adhibitam nominat terminum: quod uidelicet indefinitam potentiam definiat, & in specie iam optata perficiat. Ex his ergo duobus & intelligibilem mundum proximè à Deo uolunt esse conflatum: & sensibilem deinde intelligibili ex eisdem, uel similibus constitutum. Ita ut intellectus ille proximus mundi uisibilis architectus, materiam acceperit ab ipso bono quodammodo spiritalem: sed iamiam sub se in dimensionem molis degenerantem informemque & uacuam: ac si forsan ex se moueatur absque ordine mutaturam: sed per idearum ordinem ab eodem bono susceptum, formauerit eam, redegeritque in ordinem, antequam extra ordinem uagaretur. Pręsertim cum animam ipsi rationalem in primis infuderit motionis ordinatissimę dominam. Non solum uerò materiam per se informem fore, sed animam quoque fore informem inquit, nisi Deus utramque formet. Quod uerò est in materia corpora lis species, id ratio est intelligentiaque in anima: qua si caruerit, materiam inordinate mouebit. Quo autem id exprimeret, in materiam considerauit formam & animamrationalem: ui ditque motum inde sine ordine prouenturum Materiam non fuisse inordinatam ante mundi tempora, sed quadam ordinis ratione.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
