# Opera omnia 1444-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1444-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1444-2

Cap. XV. Mundus boni gratia procreatus ad diuinae rationis uerbique diuini similitudinem Vndum ergo fecit uoluntate, id est, bonirate sua, tàm uoluntarie, quàm naturaliter ob immensam facunditatem exuperante. quae primum quidem seipsa gaudet: ob idque deinde sua hac delectatur imagine: ita tamen, ut non in hac imagine, sed in ipso exemplari, atque princi pio delectationis huius constituat finem. Quoniam igitur bonitate fecit mundum, idcirco boni gra tia fecit ipsum, non enim ut esset, uiueret, intelligeret simpliciter, procreauit: sed ut bene esset, uiueret, & bonum intelligeret atque compararet. Id illi Mosaico ualdè consonat. Vidit Deus hoc & il lud esse bonum: & cuncta ualde bona. Et quia pulchritudo splendor est bonitatis, ideo subdit ab optimo Deo mundum esse pulcherrimum procreatum temporalem quidem, sed ad aeterni exem plaris imaginem. Dicet & sępe, quod species sunt in archetypo, id est. principali mundo, id est, intel ligibiles atque imitabiles, totidem rerum formas in hoc mundo disposuisse, atque ita sibi similem efse cisse: utpote qui intelligat ideas rerum non inter nubes, ut maledici quidam calumniantur: sed in mundani architecti mente consistere. Vbi uerò ait in ipsa uita ideas esse, uaticinari uidetur Euangelicum illud: Quod factum est in ipso uita erat, & ubi ait repetitque saepe mundum diuina, prouiden tia constiturum, totam confirmat religionem. Quod quidem cum obseruasset Theophrastus tanquàm in Philosopho mirum, ait. Plato solus, uel certe maximè omnium, à diuina prouidentia rerum causas assignauit. Sed ô Theophraste quacunque id mente de Platone dicat, proculdubio confiteberis, Platonem solum uel omnium maximè prouidentem atque diuinum. XVI. Cap. Cur mundus sit unus, Et sphaericus, & moueatur in sphaeram. Stendit uerò deinceps diuinum ipsum mundi exemplar: quod Euangelista, sed diuiniore Osensu diuinum appellat uerbum, esse unicum: quia quod contineat omnia, nihil relinquat

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
