Latin
Cap. XVII
Ficino, Opera omnia 1444-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XVII. dinem. Vamobrem mundanae diuisioni non iniuria accommodantur numeri: in quibus radices primae sunt circularium numerorum: Quinarius uidelicet ex imparibus: ex paribus: uero senarius: Dicimus autem numerum uiginti quinque ex quinario in circuli morem multiplicari: quo niam ab eodem quodammodo redeatur in idem: dum quinquies quinque computantur uiginti quinque. Item simili circulo numerum centum uigintiquinque. Quinquies enim uigintiquinque tot conficiunt. Eadem est ad triginta sex; itemque ad ducentos sexdecim, circularis senarij ratio. Sexies enim sex im plet sex atque triginta. Item sexies triginta sex ducentos implet &sexdecim.