# Opera omnia 1444

Ficino, Opera omnia, Cap. XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1444
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1444

Nihil iterum uiolentum, ubi idem est uicisam ne cessitas & uoluntas. Vt autem id aperiret, non minus replicauit in fabricando mundo uoluntatis diuinae, quàm intelligentiae nomen. Atque addidit ipsam uoluntatem boni esse summam causam, & certissimam causarum. Quam ex eo ostendit liberam esse, quod saepe ait Deum architecti more consultauisse: atque deliberauisse de opere construendo. quibus in uerbis non ambigente intelli gi Deum uult, sed libere eligentem. Proinde mundanum opus non semel tantum processisse inquit a Deo, sed procedere seruarique assidue. Quin etiam suprema mundi numina unà cum mundo ex se ipsis dissolubilia forte, nisi diuina uoluntate regantur. Satis ergo fuerit & id quidem, quàm maximum, talia de affirmante philosopho affirmasse, his enim concessis facile poteris Deum dicere quan do prouidente & libera efficit uoluntate mundum absque nouitate sui nouum composuisse. Ac si audieris non aliquando nouum, sed ab aeuo potius edidisse: poteris maiestatem simul suam seruare Deo, cuius uoluntate, & hac quidem libera, mundus non minus eget & pendet, si eget pendetque semper, quàm si quandoque processerit. Quoniam uero Plato saepe ait, eatenus de diuinis asseuerandum, quatenus diuinis oraculis comprobetur: & nos sacris literis potiùs, quàm coniecturis no stris assentire debemus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
