# Opera omnia 1445-3

Ficino, Opera omnia, Cap. XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1445-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1445-3

Cap. XIX. Riplices esse numeros aput Pythagoricos alibi declarauimus, Linearens, Planos, Solidos. Lineares quidem quos sola metitur unitas quasi punctum: ut Binarius, Ternarius, Quinarius, Septenarius atque similes. Planos autem qui multiplicantur ex numeris quasi lateribus. Ceu senarius ex bis tribus fit terue duobus. At qui ex planorum numero eos quadrangulos, & aequila EEc teros appellamus, qui ex numeri alicuius in seipsum ductu conficiuntur. Ceu quaternarius ex bis duobus, & nouenarius ex ter tribus: & sedecim ex quater quatuor. In aequilateres autem, qui ex ductu minoris numeri in maiorem: qualis fit senarius duorum ex tria deductione.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
