# Opera omnia 1445

Ficino, Opera omnia, Cap. XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1445
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1445

Etsi superiores nume ros ratione ortus sui alios quadratos, alios oblongos nominant: tamen ratione casus atque finis nun cupant circulares. Itaque per quinarium & senarium radices primas circularium numerorum, mundi corpus circulare diuidimus. Primo quidem in partes quinque, scilicet ignem coelestem. ignem aethe reum, sub luna, aerem, aquàm, terram. Quae quidem diuisio in epinomide comprobatur. Deinde di stribuimus per senarium: ubi coelestem ignem in non erraticum diuidimus & erraticum. Quae partitio à Platone frequentius usurpatur. Verum sensibilis mundi distributionem ab ipsa exemplaris sui distributione commodius hunc in modum more Platonico deducemus. Excogitat quidem Deus in mundo penes ipsum intelligibili alteram quidem uim formabilem, alteram formatricem. Illam ut dixi, infinitudinem: hanc terminum Pythagorici & Platonici nominant. Excogitat & mutuam harum uirium mixtionem: intelligitque tertiam quandam ex admixtione formam protinus coalescere. Sed & hanc ipsam formam, quasi triplicem animaduertit: habere enim nonnihil infinitudinis: nonnihil & termini: nonnihil & proprij. Quo sit, ut post binarium numerum, infinitatis scilicet atque termini, ternarius euestigio surgat, addita his tertia forma. Surgat quoque quinarius: eiusmodi forma tripliciter distributa. Senarius denique nascitur, ubi mundi illius munus ad inferiora producenda porri gitur. Nascitur & septenarius, ubi mundus ille uelut imago refertur ad partem. In quo quidem gra du septimo quasi die septimo conquiescat. Si uerò reddideris singula singulis: animaduertes corpo reum hunc mundum ab ipso superni mundi termino ceu formam habere ignem: ab infinitudine uerò ceu materiam habere terram. A media uerò illius forma humorem ignis terręque conciliatorem: qui & conglutinet terram, natura propria dissipabilem: & nutriat ignem ex se facilè resolubilem: & tria quaedam in scipso possideat: hinc quidem igneum: inde uerò terreum: sed nonnihil in medio proprium purumque acrem: cum aliunde per sublime uergat ad ignem: aliunde per infimum uergat ad terram Post hunc mundi qui narium fit senarius? si comimunem cunctorum excogitaueris formam. Fit iterum septenarius: si hanc ipsam mundi formam reformaueris exemplari: in quo quidem die septimo conquiescat Quare sint in mundo partes distinctae, & quare contrariae, & de quatuor elementis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
