Latin
1446.5 to 1446.8
Ficino, Opera omnia 1446.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Per haec perspicu um est, solidos numeros pluribus semper quibus congruere compulentur, medijs indigere. Quod autem exposuimus in numeris, idem possumus in dimensionibus, tum planis, tum solidis demonstrare, ostendentes inter plana comparabilia inuicem, unum saepe sufficere medium: Inter solida uerò comparabilia: plura uera media esse ponenda. Quod quidem &prolixum nimis foret, &satis iam à lamblicho, &Proculo, &Chalcidio est ostensum. Quoniam uerò Plato mathematica haec non propter seipsa quidem, sed propter naturalia hic accepit: his praetermissis consideremus breuiter, quae potissimum naturae mysteria per mathematicas imagines subintelligat. Principio quod in sacris literis legitur: Deum omnia in numero, mensura, pondere perfecisse, manifestè tangitur à Platone, numeros, mensuras, solida in medium adducente. Per solida enim comprehendit &pondera, quae etiam significat, ubi post dimensiones commemorat uires inclinationum, quasi ponderum causas Per numeros quidem intelligi uult ipsas rerum naruralium species formasque substantiales: quas etiam Aristoteles numeris, comparauit. Per mensuras autem certas instrumentalesque figuras, uel magnitudines specieb. certis accommoda, tas. Per solida denique atque uires significat qualitates, &quae cum motibus penitus protenduntur, &praestant motionibus, actionibusque momentum. Indicat autem omnes in uniuerso, tum rerum species, tum specierum figuras magnitudinesque, tum qualitates, geo metrica inuicem, &musica proportione compositas: ut qua ratione infimae à medijs, eadem mediae à superioribus excedantur. Item per nume ros designat medium arithmeticum, quod numerorum paritate consistit. Per dimensiones atque mensuras medium geometricum, quod in rationis proportionisque identitate locatur. Per pondera &uires, medium musicum: quod in portionis aequalitate, uel similitudine situm, uelocitatem, tarditatemque motionum, &acumen grauidatemque uocum uirtute comprehendit.