Latin
Cap. XXII
Ficino, Opera omnia 1447-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXII. Vatuor apud metaphysicum sunt elementa essentia, esse, uirtus &actio. Quatuor aqud ma thematicum, signum, linea, planum atque profundum. Quaruor apud physicum, seminaria naSturae uirtus, pullulatio naturalis, &adulta forma atque compositum. Redde uerò singula singulis. Essentiae quidem signum atque semen, ipsi uerò esse lineam, pullulationemque uirturi planum atque formam, actioni profundum, atque compositum, &ubique extrema uelut solida duobus concilia medijs. Ma nifestè uerò quod in mathematicis signum est. Plato in Physicis uirtutem seminariam indiuiduamque &sta bilem esse putat. Quod autem in mathematicis linearis in longum productio. id in Physicis geminantis formę pullulationem, ut ita loquar, existimat. Item quod ibi planum, hic propriè formam, ut enim planicies cor pus terminat, ita forma mareriam, denique quod ibi profundum, hic est compositum: compositum inquam duplex, tum formale, id est, ex plurib. formis complexio quaedam sphaerae solidae similis: tum materiale, id est, ex forma atque ex materia, cubo similior. Quod ergo ait inter duo plana unum sufficere medium, intelli. ge inter duas formas medium unscum sarisfacere, id est formale. Formę enim cum formis deinceps ubi per extrema sui sese contingunt, uno quodam formali medio congruunt, utrinque partim quidem conueniente, partim etiam differente. At uerò, quod inquit, solida solidis medio duplici copulari, significat inter composita naturalia duo diuisae naturae gemina media interponi. Quorum alrerum quidem formale sit, alterum uerò materiale. In quolibet enim composito, hinc principalis forma, inde accommodatum formae subiectum consideratur. Hinc efficitur, ut inter diuersa composira consurgat discrepantia duplex: altera quidem magis ratione formae. altera uerò magis ratione subiecti, Quarta ad idem discußio, &de uiribus proportionibusque elementorum.