# Opera omnia 1447-4

Ficino, Opera omnia, Cap. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1447-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1447-4

subtilissimum per substantiam, per uirtutem uerò acutissimum, penetrationique aptissimum, per actionem denique promptissimum est ad motum. Quod autem situm est in medio, naturam quoque sequens medij, angustiisimum est, & densissimum per substantiam, per uirtutem uerò obtusum, per actionem denique ad motum est ineptissimum. Media uerò duo medio in his modo se habent. Proinde ficut maximè distant in sphaera ambitus atque centrum, ita per situm & naturam ignis terraque plurimum discrepant. Ille enim ita petit ambitum, ut nunquam naturaliter medium: haec ita centrum, ut nunquam naturaliter ambitum. Aer uerò interdum descendit, si uidelicet in sublimi ignis ratione ponatur. Aqua etiam ascendit, si sub terram cohibeatur. Quemadmodum uerò in igne & terra tria considerantur, scilicet substantia, uirtus, actio sic & tres potissimum proprietates, uidelicet in igne quidem per substantiam crassitudo, per uirtutem acumen, per actionem mobilitas. In terra uerò opposita, per substantiam crassitudo: per uirtutem obtusitas, per actionem immobiliEE e tas.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
