# Opera omnia 1447

Ficino, Opera omnia, Cap. XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1447
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1447

Hinc quadruplicitas in coelo qua druplex. Hinc sub coelo tempora quatuor. Hinc sub tempore quatuor humores complexiones, affectus, Hinc super tempus quatuor uirtutes surgunt. Hinc in aeternitate quatuor exempla uirtutum. Secunda ad idem probandum discußio. Cap. XXI Raeterea nisi uererer partim prolixitatem, partim etiam nouitatem, recenserem mira quaedam lamblichi & Syriani, Proculique commenta, gradus quatuor super mundum supernum constituentium, scilicet unum, terminum, infinitudinem, mixtionem. Proinde supernum mundum, id est primam intelligibilemque mentem, post eam ponentium, mentem mundumque partim intelligibilem, partim quoque intellectualem: post hanc intellectualem simpliciter mentem atque mundum. Quartò uerò lo co mentem mundumque animalem, sensibilis mundi ducem. Item supremam mentem & suspicere quatuor illa, unum scilicet terminumque, & infinitatem atque mixtionem, & habere suapte natura quatuor: uidelicet hinc quidem unitatem, inde uerò essentiam. Rursus unitatem essentialem, & essentiam unifor mem, atque omnes omnino rerum ideas quadruplicis similiter naturae participes. Item mentem ipsam intellectualem iouialemque mundi opificem in fabricando mundo suspicere in mentem intelligibilemque atque supremam uelut exemplar, & in bonum ueluti finem. Et qua ratione in mundo intelligibili, quod & ipsum ens ipsumque uiuens nominant: principia & ideas suscipit naturae quadruplicis, in qua tuor similiter plagas dirigere mundum. Quarum prima à primo coelo, postque coelum per ignis sphae ram usque ad aeris principium protendatur: Secunda inde ad aerem usque medium: Tertia inde ad ter ram: Quarta uerò sit terra: atque huiusmodi partitioni quatuor in qualibet plaga respondeant exerci tus rationalium habitantium, deorum scilicet mundanorum, irem angelorum. deinde daemonum, postremò particularium animarum. Sed de his omissis ad institutum nostrum regrediamur: Tertia ad i lem confirmandum discußio.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
