Latin
1448.5 to 1448.7
Ficino, Opera omnia 1448.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus per quadruplas rationes, quarto denique loco ad sexaginta quatuor, qui tertium inter solidos numeros obtinet locum: octo enim à binario solido, id est, ter accepto, siue ducto, uiginti septem à ternario ducto ter: sexaginta quatuor à quaternario similiter in seipsum ter multiplicato creatur. Caeterùm ut notius sit quanta apud Platonem congruitas mathematicis inest ad Physica, repetenda sunt duo illa primorum media solidorum. Posuimus enim inter octo atque uigintiseptem, competentia media duo, uidelicet duodecim atque decem &octo. Duodecim quidem numerus, tum ex octo, tum ad uiginti septem nascitur Latus siquidem ex quo multiplicantur octo, binarius est: Latus autem ex quo ui gintiseptem, est ternarius, sed ex binario atque ternario ita fit duodenarius, si egeris bis duo ter:ubi duo denarius oriens duo ab octenario accipit latera: unum uerò à uiginti septem. Item ex binario atque ternario ita fit decem &octo, si egeris ter tria bis: ubi decem &octo, numerus nascens, ab octonario quidem remoto latus accipit unum, ubi dicitur bis: sed à numero uigintiseptem latera duo, ubi ter tria. Similiter elementa duo inter ignem terramque media: dum ex extremis contemperantur, interim à proximo quidem naturas reportant geminas: à remoto uerò unicam mutuantur. Quod totus mundus ex quatuor componitur elementis: &quomodo haec alia ratione sunt in coe