# Opera omnia 1449-3

Ficino, Opera omnia, Cap. XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1449-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1449-3

Cap. XXVI. DOstquam uerò tractauit quemadmodum Deus corpus construxit mundanum, deinceps quemadmodum mundanam animam temperauit, aggreditur disputandum. Ostendit interea se ante oculos posuisse prius & informem molem, quàm formatam, & mox formatam quoEEe dammodo prius quàm animatam: non quia, uel informitas ante formationem fuerit, uel formatio corporalis ante animam, sed ut cognosceremus tam formabilem naturam formationis corporeae gratia, quàm corpoream formationem gratia animae tanquam finis, esse diuinitùs institutam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
