# Opera omnia 1449

Ficino, Opera omnia, Cap. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1449
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1449

Has quidem in coelis aquas Hebręi ualde probabunt. Probabunt etiam, ut arbitror si audiuerint per naturam illio terrae uiuentium fieri, ut materiae alioquin tenuissimae ex tanto motu non dissipentur. Memi nisse oportet, tantam esse in coelesti substantia uirtutem, tamque ad conciliandum efficacem, ut qualita tes & motiones, quae apud nos sunt, inter se repugnantes, ibi non pugnent. Item ut reliqua illic ele menta statim à prima genitura mundi informam praestantissimi, id est, ignis redacta fuerint: quemadmodum per motum coelestem elementa quatuor apud nos, in quauis genitura ad unam reducutur mixti formam Neque miraberis in unum illic elementa constari: sic cogitabis etiam infra lunam molem esse compacta, & ignem esse soliditatis terrenae participem, ne ob tenuissimam mobilissimamque nacuram continuò dispergatur: terram per se torpentem, ignis consortionem, actionem, uitamque nancisci. Quod si extrema miscentur, nimirum & media medijs extremis misceri. Item si tanta est in nam unio, super lunam esse multò maiorem: sed terrae soliditatem, siue stabilitatem, illic absque crassitudine uanorea, quasi forma regnare. Rursus aequabilitatem lenitaremque aquę procul à lapsu: agilitatem aeris aieffluxu seorsum: efficaciam ingnis in lumine salubrique calore intelligentię. uitęque persimili dominari, seorsum ab ea combustione ad quam efficiendam apud nos cogitur, tum lumen inter concaua repercussum, tum calor igneus aspera quadam materia, & mordaci conclusus, qui certè quatenus à terrena crassitudine sol uitur, eatenus lucet purius, caletque salubrius. Ergo unà cum Heraclito & Empedocle dicemus ignis ipsius, qui in idea est, intellectuale lumen, in coelo quidem uisibile lumen ad oculos emicare: sub coelo autem in aethere puram ipsius, & innoxiam uigere flammam: in terra uerò carbonem, in aspera materia con burentem. Dicemus postremò cum Orpheo esse insuper apud inferos quatuor elementa: Pyriphlegethonem, Acheronem, & Oceanum, & Cocytum. Dicemus cum Platone: quemadmodum in archetypo mundo omnia sunt in omnibus, ita in hoc imaginario mundo omnia in omnibus esse: sed pro natura suscipientium ubique singula suscipi: ut coelestia in elementis elementalia sint, elementa in caelo coelestia: atque tantam esse coelestis regionis super alias excellentiam, ut coelestis ignis, praeter elementalem ignem, triaque reliqua elementa dici quintum ualeat elementum. Hinc mundos quinque appellari posse ait. Siquidem omnia rerum genera, in quodlibet horum quinque sunt pro sua cuiusque natura concludemus denique concordiam inter Moysen & Platonem, quem Numenius alteram cognominat Moysen. Quod enim Moyses ait: In principio fecit Deus coelum & terram: Plaro ait Deus primo ignem fecit & terram, ignem intelligens praecipuè coelum. Principio enim in sphaera mundi centrum considerauit & ambitum. Reliqua horum gratia interiecit. Circularis motus omnis, sphaerae semper mobili proprius est. Item ignis maximè proprium est lumen. XXV Cap. Ed neque nos turbent, qui coelum idcirco igneum esse diffidunt, quia coeli quidem motus sit cir

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
