# Opera omnia 145.5-2-7

Ficino, Opera omnia, 145.5 to 145.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/145.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/145.5-2

At uerò cum primum duo hęc tantum scripsi Puerba, (Marsilius Laurentio) idem ipse, qui modo tanquam foecundissimus multa parturiebam, mox quasi prorsus iam factus sterilis pario nihil. Hinc saepe iam stupeo nimium, superosque incuso. Video enim quod & natura, & arte paulò antè nobis ad te scripturis abundè suppeditabatur, idem paulò pòst iam scribentibus non posse aliunde, quàm à superis inhiberi. Quapropter frequenter, (ut dixi) illos incu so tum quasi inuidos, quod uidelicet fortè coelestem in terris amicitiam uoluptatemque inuideant, tum uelut auaros, quod ubi & natura, & ais tam prodiga est ibidem quodanmodo uideatur, (si dictu fas est) parca diuinitas tandem Philosophorum dux Minerua hodie, ne diutius tibi essemus steriles, neque in numina tam grauiter peccaremus, noli, in quit, impiè incusare coelestes qui interim te uicissim iniquae temeritatis, & accusant & damnant. Nescis impie, Nescis? Nihil sine summa ratione à superis uel iuberi unqua n prohiberi. Qua igitur ratione te his uerbis ad Medicem scribere, (uidelicet Marsilius Laurentio) saepe iam uetent, (me paucis docente) perdisce. Tres Gratiae, & tres Planetae. ORincipio quas apud nos Poëtae tres Gratias tanquam tres puellas pingunt quodammodo sese inuicem complectentes, tres potissimum apud superos planetae sunt: Mercurius louius, id est, beneficio quodam louis affectus, Phoebusque & Venus mutui propitijque sibi inuicem in coelesti circuitu comites. Tria quoque illa Gratiarum nomina scilicet. Viriditas, Lux, Laetitia, stellis eisdem aptissimè congruunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
