# Opera omnia 1451.5-8

Ficino, Opera omnia, 1451.5 to 1451.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1451.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1451.5

Secunda, quoniam genera etiam quibus à Deo componuntur omnia per quinque distribuuntur. Sunt enim essentia, idem, alterum, status, motus. Animam uerò uelut omnium mediam, praecipua quadam ratione, ex ipsis quinque omnium generibus compositam arbitrantur. Tertia, quia cum anima sit medium uniuersi, naturaliter quinarium suscipit, uniuersi numeri medium. Est enim quinarius perfectum denarij medium. Nam quum quinquies rite denarium diuidamus, medium est aequè distans, in qualibet diuisione quina rius. Primò quidem si decem in nouem diuiseris atque unum, uidebis quinarium inter unum nouemque esse medium pariter utrinque distans. o Si secundo in octo atque duo partiri decem uolueris, rursus quina rium aequale inter haec medium reportabis. Si tertio in septem atque tria, uel quarto in sex & quatuor, iterum medium uerum accipies inter extrema quinarium. Medium ubique dicimus Arithmeticum. Quod autem quinto decem partitus in quinque atque quinque, medium quinarium habeas, dictu superuacuum est. Quas ob res Plato in distributione uniuersi, tum corporis, ut ita dixerim, animabilis, tem animi quin que potissimum capita adducit in medium. Nam utrobique primum agit de ipsa rei ipsius, ut ita dixerim, subsistentia atque fundamento, siue corporis inquam, siue animae. Secundo de partium utriusque cono cordia. Tertio de specie ex partium concordia resultante. Quarto de uirtutibus speciei. Quintò de actionibus, quae à uirtutibus oriumtur. Volunt uerò Platonici ad essentiam animę tria illa, scilicet subsistentiam, concordiam, speciem pertinere: per haec sequi uirtutem & actionem. Concordiam inquam, id est, congruam contemperantiam, & hanc quinariam, scilicet generum, partium, rationum, uirium, actionum. Constat enim anima ex illis rerum quinque generibus, per quae & partes eius propriae assignan tur. Suscipit rursus à Deo rerum omnium rationes. Habent hinc uires multas propriasque, per quas edit & actiones. Vbi uerò animam appellat concordiam, uel concentum, memineris Platonem in Phaedone quidem negare animam esse harmoniam, scilicet partium corporalium ex ipsis confectam, in eisque iacentem. In Timaeo autem affirmare animam harmoniam essę, scilicet partium suarum in se manentem, & ex se corpus con temperantem. Praeterea ubi ait.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
