Latin
1452.1 to 1452.4
Ficino, Opera omnia 1452.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi uerò ait intellectualem, intelligit intellectus angelicos, qui proprie regendis sphaeris praefecti indiuisibiles sunt secundum locum, &immutabiles secundum tempus, oppo sito se modo habentes, atque naturalis uita, formaque corporea diuisibilis, atque mutabilis, At ubi ait animatum, significat ipsam animae mundanae substantiam, cuius essentia quidem, &indiuilibilis est, &immutabilis, ut intellectus. Dici tamen potest quodammodo diuisibilis atque mobilis, quia fons proprius est uirium, quarundam ad diuisibilia &mobilia declinantium. Virtus autem actioque partim indiuidua &immobilis, quatenus congruit cum diuinis, &stabiliter agit: partim uerò &diuisibilis est quodammodo, tum quia multiplex, tum quia ad corpus multiplex diuisumue declinat: &mobilis, quia temporaliter operatur. Hanc itaque animam appellat essentiae speciem tertiam, inter indiuidua aeternaque, ac rursus diuidua atque temporaliam mediam. Quod autem ubi mundum deno minat intellectualem, significare uelit intellectus angelicos. ex eo probatur, quod mundi corpus per uitam paratur ad intellectum, ergo quemadmodum se habet ad uitam, si militer ad intellectum. Itaque sicut non solum habet naturalem uitam in materia mundi iacentem, sed uitam etiam animalem, id est animam in se existentem: ita non modo habet intellectualem qualitatem infusam animę, uerunetiam intellectualem substantiam in se ipsa manentem. Vbique enim qualitates certae ad certas substantias reducuntur, ut quemadmodum uitalis qualitas ad uitalem substantia, ita intellectualis quoque qualitas ad intellectualem substantiam referatur. Componit autem animam quinque potissimum modis. Primum scilicet ex ipsis quinque rerum generibus. Item ex numeris. Tertiò ex concentibus numero sis. Quartò ex initijs figurarum. Quintò ex principijs motionum, uidelicet ut possidens metaphy sicorum mathematicorumque rationes ita cuncta cognoscat, scilicet essentias, numeros, concentus, figurasque &motus. Item quatenus anima diuinis cognata est, ex rerum generibus, quae primo diuinis insunt, dicit esse compositam. Quatenus cognata est naturalibus, miscet eam figuris &moribus. Quatenus autem inter utraque medium obtinet, numerosis eam concentibus rationibusque contem perat. Quinque uerò illis. scilicet essentiam, idem, alterum, statum, motum, genera rerum nominat: quod ex illis praeter primum omnia componantur.