# Opera omnia 1453-3

Ficino, Opera omnia, Cap. XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1453-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1453-3

cilè quis aedere possit, ut neque tàm profundus remissusque sit, ut sit silentio similis, neque tàm altus, & intentus ut perstrepat. Grauem sonum motu remisso & tardo, acutum intentiore & uelociore creari putant Quemadmodum uerò remissus admodum, & tardissimus motus ad quietem, quasi uidetur accedere, sic sonus grauissimus ad silentium. Rursus sicut uehementissimus celerrimusque motus ad uiolentiam, sic ad offensionem sonitus acutissimus. Interualla uerò sonorum appellant certos excessus inter eos in acumine grauitateque mutuos. Compositiones autem congruentium sonorum ex opportunis proportionibus consonantium coniunctiones.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
