Latin
Cap. XXXI
Ficino, Opera omnia 1455-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXXI. Vemadmodum medici peritissimi certos inuicem succos certa quadam ratione commiscent, per quam in unam nouamque formam plures atque diuersae materiae coeant, &ultra uini elementalem uirtutem quoque coelestem mirificè nanciscantur, quod in Mithridatis confectione, &Andromachi Theriaca est manifestum: similiter artificiosissimi Musici grauissimas uoces, quasi materias frigidas, uoces item acutissimas, quasi calidas, rursus mediocriter graues ut humi das mediocriter, &acutas ut siccas, ranta ratione contemperant, ut una quaedam forma fiat ex pluribus, quae ultra uocalem uirtutem consequatur insuper &coelestem. Quod quidem ex eo quod Democritus Theoplirastusque aiunt, &Pythagoras effectu probauit, euidenter apparet. Nam certis concentibus morbi quidam tam corporis, quàm animi mirabiliter curari dicuntur, ut non mirum sit ueteres sapientes in idem, id est, Apollineum numerum, tam medicinae, quàm musicę origi nem retulisse. Vtraque enim medicina est. Sed altera quidem ex corpore animam, altera uerò ex anima curas corpus. Accommodatissimè etiam Apollini melodiae fonti uaticinium tribuerunt. Sola enim melodia ab omnibus quotcunque distraliunt animum retrahens, contrahit in seipsum, in auditum quendam, ut ita loquar, interiorem: quo non uoces solum, sed &rationes uocum percipiuntur: sedatisque perturbationibus coelesti contemperat harmoniae, diuinaque coelitus effundit oracula. Sed ne quis forsan neget, ex acuta grauique uoce tertiam fieri communemque uocalem formam, cogi tandum est graues, uoces, acutis perfectius commisceri posse, quàm succis succi permisceri dicantur. Primo, quia uocales materiae ob subtilitatem suam continuumque motum, uniformemque in cumctis corporis aerei qualitatem, facilius consummatiusque, quàm succi &crassi, &ad motum ineptio res, &qualitatibus admodum discrepantes, conflantur in unum, quòd si in unum, ergo ad unam nouamque formam aptius parantur concipiendam. Deinde quoniam instrumentum uocis natura le, intrinsecum, uirtuti uitali, animali, rationali, quàm proximum atque obedientissimum, facilius perfectiusque arti obtemperat musicę, ad unum ipsum quò spectat conficiendum, quàm extrinseca medi cis instrumenta: atque etiam si pulsetur cithara digitis, fidelius obsequentur musici uoto fides, quam medicis herbae. Ac si in herbarum congestam molem ultra industriam, &operam medicorum agit deinde natura, &tempore quidem certo, multò magis in uocalem materiam tractabilem admodum &formabilem agit natura subitò: natura inquam ubique uiuens, uiribusque munita coelestibus in materiam coelo similiorem &quasi uiuam, cui quidem repentènouam uiuam, mirificam adhibet formam, per quam occulta uirtute uires suas in corpus experiatur &animam.