Latin
1457.9 to 1457.10
Ficino, Opera omnia 1457.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Et quemadmodum ultra septimum so num reuolutio fit in idem, sic super Planetarum septem distinctos orbes, omnia reuolui in unum or bem, inseipso eiusmodi septenarium mirabiliter complectentem. Sed de his aliàs redeamus ad consonantias, easque iam fine quodam proprio concludamus. Hę quidem tres apud ueteres numerantur. Prima Diatonica, in qua quodlibet quadrichordum per hemitonium minus, procedir, &tonum atque tonum, quàm tùm sapientes alij, tùm Plato uel maximè ante alias comprobant, tanquam maximè omnium natu ralem quandoquidem ab hemitonimo minore, quasi molli materia ritu naturae procedit ad ualidiorem toni materiam. formamque habet simplicem, &mansuetam simul atque robustam. Adde quod potis simum conuenit quadrichordo, in quo Diatessaron ex geminis tonis &hemitonio procreatur. Secundi confonantia, Chormatica nuncupatur, quae per Hemitonium minus atque Hemitonium majus, &Triemitonium, discurrere consueuit, sed hanc utpote molliorem Philosophi reprobant.