# Opera omnia 146.5-7

Ficino, Opera omnia, 146.5 to 146.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/146.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/146.5

Cum uerò simplex materia sit, ex naturis pluribus non composita eadem natura materiae est potentia ad esse atque non esse, quoniam est indifferens ad utrumque, neque ex se ad alterutrum terminatur. Superiori ergo agente indiget, quod eam formando ad esse determinet. Accipit ab illo formam leonis, unde fit leo, & materia ista leonis, quae antè habebat in se potentiam ad esse leonem, atque non esse tam nunc ad esse leonem determi natur. Sed nunquid adhuc restat in materia prima eadem illa indifferens ad utrunque potentia? Si non restaret, cessaret protinus natura materiae, neque quicquam ex materia fieret & constaret, si statim cum fit aliquid, materia prima natura priuatur sua peritque. Ergo cum restet leone iam genito, potentia eadem illa secundum speciem in materia non propinqua leoni, secundaque, sed prima potentia, inquam, ad esse pariter, atque non esse. Id accidit, ut quemadmodum per illam potentiam esse leo quandoque coepit, cum prius non fuisset, ita per eandem esse quandoque desinat, postquam fuit. Quoniam potentia ad extre mum utrunque indifferens, uel ad neutrum uertitur, uel aeque atque uicissim uertitur ad utrunque, & sicut ad esse ex non esse conuersa est, ita uicissim ab esse uertitur in non esse. Atque hinc sequitur rerum corruptio corporalium. Verùm rationalis anima cum sit forma simplex, unde motus exoritur in compositis, non potest ex aliqua materia praecedem te & subsequente forma facta fuisse, & cum sit forma in se subsistens, non innixa materiae, quia & supra & infra materiam progreditur iudicando, non est composita ex aliqua potentia materiae, uelut animae inchoatione, & actu potentiae addito, uelut ipsius animę perfectione? Neque igitur ex materia constat, neque extat. Si talis est, ex nihilo processit in lucem. Eius ergo solus Deus author, ut aliàs ostendemus. Atqui haec nisi potuisset fieri, nunquam profecto facta fuisset.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
