# Opera omnia 146.8-9

Ficino, Opera omnia, 146.8 to 146.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/146.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/146.8

Quapropter praecessit animam nostram nascendi po tentia. Vbi nam erat illa potentia? Non in anima, quae nondum erat. Non in parte animae, quae est simplex, & tota simul efficitur, non per partes. Non in materia aliqua, quoniam anima à materia non dependet. Non in nihilo, non enim potentia ipsa essendifun datur in nihilo. Nam quo pacto alterum oppositum sit oppositi & contradictorij alterius fundamentum? Esse uerò & non esse contradictoria sunt. Restat ut illa potentia in solo animae authore fundetur Deo. Igitur potentia essendi per quam anima ad esse producitur, ipse solus immortalis stabilisque est Deus. Pontentiae uerò secundum congruentiam respondet actus. Actus ergo illi potentiae diuinae respondens est stabilis per essentiam. Talis actus est anima. Et quemadmodum in Deo eadem potentia est, per quam & Deus potest facere animam, & anima fieri, sic in anima idem actus est, id est, nixus idem, per quem & anima subsistit in natura sua, & Deus eam sistit in ipsa. Quo fit, ut non minori desiderio Deus animam in natura animae sistat, quàm substat anima in eadem. Quae cum soli subijciatur Deo, si perimenda est ab aliquo, ab illo est perimenda.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
