# Opera omnia 1460

Ficino, Opera omnia, Cap. XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1460
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1460

Quod autem repetat semetipsam, similesque per alia gyros glomeret, sortitur ab intellectu quodam superiore, qui & manens in se, & subito conuersus in causam, largitur intelligentiam animae per quam, quasi porrectam manum sistit animam natura propria uagabundam: motumque eius irrequietum, & ad rectam extra se lineam naturaliter proniorem retorquet in orbem medium inter motum rectum atque quietem. Hinc anima in semet reditura meat, mentemque profum dam circuit, & simili conuertit imagine coelum. Sed de his in Theologia diffusius. Redeamus ad numeros. Summa numerorum Harmonicorum, ad compositionem animae

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
