Latin
1461.5 to 1461.6
Ficino, Opera omnia 1461.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter per rationes easdem in duplis sequentibus procedamus, colligantes duplas quidem per sesquitertias, &sesquialteras: item sesquioctaua proportione sesquitertias geminas connectentes. Similiter fermè excepto tono per triplas discurrere licet. Quoniam uerò sesquitertiae rationes non solum ex duobus tonis fiunt, uerumetiam ex hemitonio, &hoc quidem minore, cui deest ad plenum hemitonium particula quaedam, idcirco Plato inquit, in selquitertijs portiunculam quandam esse relictam. Caeterum quid nam sibi uelit in anima figura haec per ampliores numeros explicata, nondum satis uidetur à Platonicis explicatum, neque nos in praesentia explicabimus: nisi sorsan dum plura ac saltem duo media inter extremos terminos collocat, subintelligi uelit genera rerum elementaque in anima, quae opposito se inuicem modo respiciunt, qualitates duas inter se inuicem redFFf dere Velut si ubi terminus tangit infinitudinem, indefinitam reportet termini qualitatem: atque uicissim ubi infinitudo tangit terminum, determinatam infinitudinis subeat passionem: praeterea &in termino sit infinitudo quodammodo terminalis, &uicissim in ipsa infinitudine terminus indefinite progrediens.