# Opera omnia 1462.1-2-4

Ficino, Opera omnia, 1462.1 to 1462.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1462.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1462.1-2

Cap. XXXVIII. Vmen tanquam incorporeum aliquid atque potentissimum momento implet omnia nusquam interim inquinatum: omnia generat, & uiuificat, & mouet, atque declarat. Nihil ergo di Duinus hoc apparet, totum est in Sole, totum in firmamento: sed in Sole quidem collectum, in firmamento uero diffusum. Coelesti sanè naturae proprium, sub coelo autem Solis coelo similibus distributum. Sed praeter lumen hoc oculis manifestum latet alterum in tota coeli substantia lumen stellisque superioribus atque Luna. Vtrumque ab intellectuali animae mundanae uirture dependet. Sed manifestum quidem inde quatenus est diuini intellectus imago, occultum insuper inde, quatenus intellectus iam animalis euasit. Illud à Sole per omnia, hoc à firmamento similiter per omnia deriuatur. Videtur praeterea lumen esse animae mundanae spiritus & imago uitam eius sensumque & uires, per cuncta animalis huius mundani membra diffundens. Animalis huius quasi caput est firma mentum uirtutem eius animalem sensualemque, & intellectualem prae se ferens. perque stellares oculos per omnia proferens. Cor uerò Sol uitalem eius uirtutem maximè possidens, ac largius explicans. Iecur autem Luna naturalem eiusdem uigorem per cuncta propagans. Venus autem refertur ad Lunam, Mars ad Solem, Saturnus atque Mercurius ad intellectualem firmamenti uirtutem. Hi duo sicut in Luce uisibili consimilique conueniunt, ut inquit in Rep. Plato, sic & in Luce inuisibili id est, intelligentia congruunt. Iupiter autem, uel quasi temperies quaedam est ex coelestibus omnib. constituta, uel Solem simul Lunamque, & natura refert, & imitatur officio. Quatuor elementa sub Lu na, sunt quasi quatuor animalis huius humores: animal hoc per simplicem Solis formam unitatem, bonitatemque diuinam refert. Per firmamentum uerò unum stellarum innumerabilium plenum re pręsentat diuinam mentem uniformem quidem, sed idearum serie multiformem: per uagos planetarum globos, praecipuè per Lunam indicat multiplices animae suae discursiones. Per quatuor elementa generationi subiecta, uirtutem animae genitalem. Ausus equidem mundanum animal, ita quasi per membra digerere. Quoniam Orpheus, Varro, Plotinus, Porphyrius, mundanum louem et si non eadem omnino ratione, tamen fermè simili digesserunt. Fortè uerò nec fuerit à Platonicis alienum dicere firmamento referri mentem, Saturno secretissimam rationem. Mercurio uerò communem: sed utrque speculatiuam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
