# Opera omnia 1462.1-4

Ficino, Opera omnia, 1462.1 to 1462.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1462.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1462.1

Cap. XXXVII. Diuisio animae, motus & tempus. Vod uerò ait ipsam generum commixtionem in consummatione animae fuisse consumptam, intellige animam à Deo processisse perfectam, ut suam fermè ideam impleuerit Diuisio prae Eterea in longum, ostendit proprium animae motum naturaliter esse rectum, scilicet in sensum, & uegetandi siue mouendi naturam. Item ob id secat in duo, ut ostendat tùm in anima duplicem esse rectum motum, scilicet ad sentiendum atque mouendum, tum ab anima in corpore similiter esse geminum, scilicet uniformen atque multiformem. Intersecat uerò lineas duas ad animam figurandam, deinde eas reflectit in gyrum, indicans naturam animae ex se ad rectum motum procliuiorem, ab ipso Deo per intelligentiae munus circulari motui prorsus accommodari: geminis inquam circulis, firmamento scilicet non erranti, ac post firmamentum orbibus peruagantium Planetarum. Firmamenti quidem circuitus ipsam identitatis intelligentiaeque naturam propriè refert. Anfractus autem multiplices Planetarum. propriè naturam alteritatis inferiorumque animae partium repraesentant. Sed ex ipso interiori animi motu simul & tempore, tempus in mundo unà cum motu consequitur. Tangit inter haec pauca quaedam atque communia, quae ad Astronomiam pertinent: sed haec facilè quiuis, uel mediocriter eruditus intelligit & de his nimis multa Platonici quidam, tum Graeci, tùm La tini pertractant. Surgit mox quaestio de ideis ac de generibus animalium mundanorum, de quib. in Theologia latissimè pertractauimus. Praeterea quod de ipsa deorum quorundam daemonumque genealogia recenset, quidnam habeat uerisimilis, in Theologia similiter & alibi declaratur. Sed antequam ultro proficiscamur operepretium fuerit ad illa latius explicanda redire, quae in capitis hu ius initio breuius attigisse uidemur. Numeri omnes harmonici digerantur in longum. Per totumque longitudinis huius profundum sint impressi, series ista continua non per latitudinem diuidatur. alioquin non omnes in utraque parte aumeri supererunt. Sed scindere in longum sicut scripti solent, ut numeri omnes in utraque post scissuram parte supersint Eiusmodi longitudines quasi lineae duae se inuicem medijs earum punctis intersecent figura tali X. flectantur mox earum capita in orbem ut utraque circulum suum faciat: fiantque circuli duo, alter exterior, interior alter, motu opposito mo ueantur. Longitudo significat procliuitarem animae ad externa motumque rectum. Intersectio linearum in medio, unde & circuli concentrici fiunt, significat in geminis animae uiribus orbibusque mirificam unionem. Vires orbesque animae duplices, intellectualis scilicet, atque animalis se contingunt in medio, id est, intellectu unde procedunt, uelut à centro.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
