# Opera omnia 1462

Ficino, Opera omnia, Cap. XXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1462
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1462

Accedit ad haec quòd & inter ipsas animae uires talia quaedam cogitari media possunt, & anima ad suijpsius exemplar in mundo inter ea quae longè distant, duo saltem media insere re consueuit. Tonus autem plenum significat motum pulsumque animae tàm in seipsa quàm in coelo. At hemitonium remissiorem in elementis, & usque adeo à primo deficientem, ut perfectio nis eius dimidia minorem suscipiat portionem. Totus denique superior de harmonia tractatus triplicem concordiam significare uidetur, scilicet inter animam atque corpus, & inter animae partes inuicem, atque inter partes corporis inuicem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
