Latin
Cap. XXXVIII
Ficino, Opera omnia 1463
Unproofread scanNot analysed yet
Non quidem super polos eosdem. Non enim oppositi motus ita peragi possent. Sed super polos quosdam à Polis iam dictis utrinque distantes gradibus fermè quatuor atque uiginti, per alteram quoque axem, qui intersecat alterum. Gemini quidem primi poli, medium habent ęquinoctium. Secundi uerò Zodia cum. Atqui &ipse Zodiacus circus per arietem atque libram intersecat aequinoctium. Eiusmodi quasdam interiectiones Plato per formam X, &per intimam intersectionem animae significare uidetur. Dextra &sinistra in mundo, Motus firmamenti, Planetarumque &stellarum fixarum,