# Opera omnia 1463-3

Ficino, Opera omnia, Cap. XLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1463-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1463-3

Cap. XLI. CActenus patere cuique potest. ab intellectu diuino mundi opifice animos deosque mundanos & daemones, & omnes mundi spliaeras, speciesque ipsas rerum absque medijs causis processisse. Quae autem de materia prima sit inter Platonicos ambiguitas, narrauimus ab initio. Man dat ergo post hac architectus mundi filijs suis, id est. animabus sphaerarum stellarumque, & daemonum, uel etiam inferioribus angelis, ut ad imitationem sui, mixtionemque sub Luna rerum aggrediatur, hominique subijciant omnia, rationalemque eius animam ab ipso acceptam, corpori caduco concilient per uitam quandam irrationalem, partim ab ipsis, partim ab anima hominis dependen tem. Notabis autem in ipsis Dei uerbis quicquid proximè fit à Deo, sempiternum esse: & quicquid ulla ratione componitur, quatenus compositum est esse etiam dissolubile. Sed quatenus per diuinam uoluntatem composita quaedam conflantur, ut ita eis unitas superet multitudinem, indissolu ta seruari. Notabis insuper, ubi ait Deum in suo habitu permanere dum mandat, ministros autem sequi. nihil mutabilitatis in Deo esse, dum mobilia regit & mouet: in ministris autem eius prouidentiam esse mutatione cuidam propinquiorem. Denique in his omnibus Mosaicum illud: Ego sum qui sum, cognosces mirificè confirmatum. Mundanorum deorum effector eorundem se uocat pa trem: quando eos consilij opificijque sui tanquam filios participes efficit. Appellat quoque deos deorum, id est, rationalium animorum Quos illi non solum corporibus appetant, sed etiam ad diuina conuertunt, ut in deorum numerum quandoque recipiantur. Componit hoc deos ex anima intel lectuali coporeque coelesti atque media quadam uita per animam in corpus eiusmodi profluente. Quoniam igitur ex diuersis compositi sunt, solubiles sunt quodammodo: sed quodammodo etiam insolubiles, uidelicet per artem patris tanta eos harmonia naturaliter connectentem, ut unitas statusque multitudinem mutabilitatemque excellenter exuperet, praecipuè uerò per paternam bonitatem uo lentem, quae bene connexu sunt indissoluta manere, & quae à causa prorsus immobili proximę sunt, essentiam immutabilem possidere. Contrà uero permittentem, quae à causis mobilibus profluunt per essentiam mutabilia fore. Et quoniam eorum compositione multitudo unitatem similiterique statum motus excedit quandoque dissolui. Qualia sunt, quae à Dijs mundanis & dęmonibus componum tur: Nisi fortè hi quoque per aliquod immobile munus à patre datum nonnihil faciant sempiter num. Primò quidem insolubile est, quod nullo modo compositum hic fit insolubile, quod unitissimè compositum est. Dissolubile uerò quod propter ineptam congeriem causasque diuulsas non perfe ctè compositum. Praeterea primo immortalis est magnus ille Deus, qui ex se ipso uitam habet aeternam. Secundo immortales illinc existunt intellectus ab animatis corporibus segregati uitam totam sortiti simul in aeuo manentem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
