# Opera omnia 1463

Ficino, Opera omnia, Cap. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1463
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1463

Non quidem super polos eosdem. Non enim oppositi motus ita peragi possent. Sed super polos quosdam à Polis iam dictis utrinque distantes gradibus fermè quatuor atque uiginti, per alteram quoque axem, qui intersecat alterum. Gemini quidem primi poli, medium habent ęquinoctium. Secundi uerò Zodia cum. Atqui & ipse Zodiacus circus per arietem atque libram intersecat aequinoctium. Eiusmodi quasdam interiectiones Plato per formam X, & per intimam intersectionem animae significare uidetur. Dextra & sinistra in mundo, Motus firmamenti, Planetarumque & stellarum fixarum,

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
