Latin
Cap. XLI
Ficino, Opera omnia 1464-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XLI. Einceps Physica per mathematica probaturus, in primis mathematicorum doctrinam lauOdat, tanquam omnis eruditionis ingenuae uiam. Longum Laurenti foret in praesentia recensere, quorum nostris temporibus mathematicam ingressi uiam, ad finem peruenerint exc ptatum. Petrum Leonem Spoletinum nouimus, mathematicorum maximè beneficio, non Aristo telicos tantum, uerumetiam Platonicos iam sensus penetrauisse. Florentiae uerò Baptistam Leonem Albertum ab eisdem disciplinis exorsum, opus in architectura pulcherrimum edidisse. Quid dicam de Francisco Berlingherio nostro Nicolai filio? non ne hic mathematicorum beneficio fretus de Cosmographia uersibus scripsit egregie? Neminem uerò turber, quod Plato Pythagoreorum more mathematicis physica componere uideatur. Non enim intelligi uult naturalia corpora ex figuris &numeris, tanquam ex elementis &partibus, sed tanquam ex terminis, quadam resolutione componi: quod uidelicet naturalia in illa quasi priora, ac ueluti terminos resoluantur. Nónne termini corporum dimensiones sunt atque figurae? Numeri etiam termini figurarum? Praeterea species naturales subiecto non solum communi, sed proprio indigent. Figuris autem satis facit conmune subiectum. At numeri, neque proprio, neque communi, neque ullo prorsus corporeb indigent fundamento. Ex quo patet figuras quidem naturalibus species, numeros autem figuris esse priores. Triplicem ergo in rebus ordinem Pythagoras Platoque cogitabant, specierum, figurarum, &numerorum. Triplicem similiter interideas, adeò ut &in rebus, &in idaeis species in figuras, figurae resoluantur in numeros: atque certae species figuris certis, certae figurae certis numeris quodammodo congruant, rerum ordine omnino sic exigente. Quamobrem ubi aiunt speciem ignis ex pyram ida li figura, &pyramsdem solidam ex triangulis quatuor, &hos ex quaternario ternarioue constitui, significare uolunt proprietatem quandam in his cunctis communiter esse persimilem, &comparanda haec inter se potius, quàm componenda. Hac utique ratione figuram igni pyramidalem tribuit. Aëri figuram facies habentem octo, quam nominat Octaedram.