# Opera omnia 1464

Ficino, Opera omnia, Cap. XLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1464
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1464

Tertid immortales inde fiunt dij Daemonesque mundani motum actionemque uitalem indeficientem quidem illinc adepti, perpetuò uerò fluentem, sed tenore semper optimo praecedentem. Quartò immortalitatem illine habent particulares animae. Sed rursus hanc in formis actionibusque uitae florentibus in deterius meliusque uicissim. Quintò denique loco sunt omnino mortalia. Nam quae post purissimos intellectus enumerauimus, propter transitum quendam mortale, nonnihil unà cum immortalitate uidentur habere. Sermo quidem patris ad Deos atque Daemones est infusio intelligentiae, & uirtutis in ipsos, ut imitati parentem prouideant generentque inferiora, partim quidem intelligentia, & uoluntate, partim uerò natura motuque uoluntati prorsus obediente. Inferiora igitur per eos ab opific. fiunt: & quantum ab hoc existunt unitatem speciemque sempiternam habent: quantum uerò per eos fiunt indiuiduorum multitudinem perituram. Ordo uniuersi requirit, ut sint res multae solubiles. Sic enim & uicissitudo formarum in successione perpetua immunerabilia profert. Et gradus deinceps ordinati procedunt. Nam post illa quae semper in aeuo manent, sequuntur quae per tempus omne procedunt, post haec quae per tempus quàm plurimum. Denique quae per bene tempus profectò, quae sempi terna sunt, sterilia esse non debent. Multa itaque generant, sed haec interim degenerantia tandem a sempiternitate labuntur. Rectores horum daemones alij stellis, alijs dedicati per elementa, climata, gentes, urbes, familias, personas distributi prouident, sub dijs prouidentiam agentibus ampliorem. De homine quo ad pertinet ad animam aaque corpus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
