# Opera omnia 1465

Ficino, Opera omnia, Cap. XLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1465
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1465

Aque facies habentem uiginti, quam Ico saedram uocant. Terrae facies sex habentem, nomine Cubum atque Talum. Vniuerso denique duode cim facies possidentem. Et pyramidalem quidem figuram. ideò conuenire uult igni, quia tenuis, & ad incisionem prae caeteris apta, ex paucioribusque triangulis constituta: ideoque omnium leuissima figurarum. Figuram uerò cubicam terrę, quia solidissima atque stabilissima sit. Figuras alias medijs elementis, quoniam ad motum atque statum inter ignem & terram medio modo se habent. Dodecaedram, quae duodecim facies habet, congruere putat mundo, propter sphaeras duodecim, ac signa duodecim in Zodiaco. Resoluit autem solida in plana, plana uerò in triangulos, praecipuè in eos qui rectanguli nominantur. Quorum unus Scalenus sit, id est scalaris, latera omnia inaequalia possidens. Alter Isosceles, id est, aequicrurus, duo habens aequalia latera. Nam triangulum aequilaterum, in quo neque rectus angulus, neque linea in perpendiculum, recta sit, minus componendis planis aptum existimat. Constituit ex Scalenis pyramidalem & octaedram, Icosedramque molem: cum pyramis ex triangulis quatuor aequilateribus constituatur, quorum quilibet in sex triangulos Scalenos diuiditur. Octaedra fi gura ex octo similibus, quorum quisque in sex triangulos Scalenos similiter distribuit. Icosaedra figura ex uiginti similibus, quorum quilibet similiter in sex Scalenos euadit. Isosceles autem triangulus, figurae cubicae dicitur elemen tum. Quatuor enim Isosceles trianguli concurrentes, quadrangulum complent. Ex huiusmodi uerò quadrangulis sex cubus efficitur. Denique Dodecaedram figuram mundo, ut dicebam, accommodauit, quoniam siderum formae duodecim suspiciuntur in Zodiaco, quorum quaelibet in partes triginta secatur. Similiter in figura Dodacaedra intueri licet pentagonos duodecim, singillatim in triangulos aequilateres quinque diuisos, ita ut unusquisque rursum ex triangulis Scalenis conficiatur, & in omni mole Dodecaedra trecenti sexaginta re periantur trianguli, quod etiam Zodiaco portiones existunt. Tractat uerò dein ceps de motibus passionibusque elementorum. Item quo pacto distinguantur in partes, & inuicem misceantur, & quos effectus mixtione conficiant. Praeterea qualis sit tum elementorum, tùm mixtorum inuicem commutatio. Inter haec de mixtis imperfectis agitur, & de perfe ctis, de liquoribus, & lapidibus, & metallis. Sed haec fermè omnia Pythagorico more sub obscuris metaphoris inuoluuntur: apertioribus autem uerbis. Platonem auditoribus suis tradidisse putamus, & Aristorelem prae caeteris manifestius eadem literis commendasse. Horum ita omnium à libris Aristotelis de generatione atque Meteoris interpretatio requiratur. Tractat insuper de passio nibus, quae ab elementis animalium sensibus inferuntur. De passionibus inquam, & occultis, & manifestis. De uoluptatis dolorisque speciebus. Quae in Philebo, & nostro de Voluptate libro perspicuè declarantur. Agit praeterea de sensibus ipsis, eorumque obiectis. Distinguit sapores, odores & uoces atque colores.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
