# Opera omnia 1466

Ficino, Opera omnia, Cap. XLII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1466
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1466

Ipse enim hic sub persona Pythagorica loquens, fibulam opportune confingit Pythagoricarum similem fabularum. Atque ne haec quasi sub historica ueritate forsan admitteremus, non aliter quàm Poëtę soleant animalium transformationes adducit Atque Timaeus Locrus in Lib. de Mundo fabulosa haec esse fatetur. Hęc igitur sic accipito: Timaeique librum eo fine concludiro, qui doceat nos, Deum ante omnia colere, qui bona omnia sola benignitate prouidentiae procreauit. Decreueram magnanima Laurenti bre uiora hic, quemadmodum argumentum decere uidebatur, afferre, multaque amplioribus commentarijs, quae in Timaeum iam designauimus, reseruare. Sed Philippus Valor Platonicam studiosissi mus, penes quem uniuerso Platonico operi in agro Maiano, extremam manum imposui, plura me hic coegit effundere. Philippus Valor Valoriae uirtutis generosissimus haeres. Cui ego plurimum debere me fateor, rùm quia Platonica egregiaque omnia magnopere colit, tùm quia singulari amore, erga te tuosque omnes afficitur. APPENDIX COMMENTARIORVM IN TIMAEum Platonis, quae distinctiones & summas capitum complectitur. Cap. Repetitio de Republica. VS, duo, tres, &c.] Socrates repetit, quae in hesterna disputatione dixerat de Republica.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
