# Opera omnia 1467

Ficino, Opera omnia, Cap. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1467
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1467

Cap. XI. PRopterea, &c.] Mundana compositio nunquam dissoluenda uidetur, tum quia concordi partium proportione perfectè conflata est, tum quia ex totis perfectisque corporibus est confecta, ni hilque corporeum extra relictum. Cur figura mundi & motio circularis. XII. Cap. Vi & figuram &c.] Figura sphaerica mundo fuit accommodarissima, quia capacissima, aequalissima, absolutissima. Factus est mundus & intus sibi concors, & nihil extra desiderans, atque ad imaginem intelligentiae semper in eodem similiter se reuoluentis. Anima mundi prior corpore, & ubique. Cap. XIII. Nimam autem. &c.) Animam mundi Deus à medio mundi, id est, à media rerum specie & à Acentro, & à Luna, & à sole diffudit per uniuersum, priorem corpore tum gradu uirtutis, tum originis ordine Quoniam uidelicet corpus dependet ab anima. Licet hoc mundi medium geminum praecipuè cogitare, Lunam uidelicet atque Solem. Haec quidem in generabilium, generabiliumque media est utriusque naturę quodammodo particeps Hic autem medius inter quinarios duos incedit. Super hunc enim Venus, Mercurius, Mars, lupiter, & Saturnus: sub hoc Luna, quasi iam elementalis, & quatuor elementa. Si modo supremus aër, motu. & lumine coeli feruens dicitur ignis. Superior ille quinarius ad perficiendas rerum formas pertinet, inferior ad materias. Sol pertinet ad utrasque Est autem Sol terrae propinquior, quàm firmamento, quoniam terrena Solari fauore magis quàm coelestia indigent. A Luna igitur atque sole anima materialia, formaliaque dona percuncta diffundit. Rariones autem dispositionis, qualitatumque Planetarum attulimus in commentarijs in Plo rinum. ubi de coelestibus agit. Compositio animae.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
