# Opera omnia 1468

Ficino, Opera omnia, Cap. XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1468
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1468

Qui ergo citius unde discescerant reuertuntur, alios ad reditum tardiores assequuntur, atque praetereunt, atque ita compraehendunt, ut ma nifestius Luna Saturnum. Et id quidem faciunt eo progressu quo reuoluuntur ad ortum. Si quis autem solum sphaerarum motum uideat ad occasum, quem per firmamentum agunt, alterum uerò, id est, proprium, ne suspicetur quidem, cernat insuper mane Lunam in Oriente cum Saturno coniunctam, uespere uerò Saturnum occasui propinquiorem, sed Lunam ab occasu remotiorem, putabit forsan hoc cursu diurno Saturnum praeterisse Lunam, quia uidelicet uelocius se reuoluat. Neque tamen ita contigit. Non enim Saturnus uersus occasum cursu superauit Lunam, sed Luna proprio uersus ortum motu Saturnum cito praeterijt. Ideo comprehendi uisa esta Saturno, dum hunc ipsa comprehenderet. Sol. Mercurius, Venus ęquali fermè tempore cursum peragunt. Quoniam uerò alij horum aliàs uelocius, tardiusue mouentur, euenit ut hic illum modo assequatur atque praetereat, modo cursu uicissim exuperetur. Potentia Veneris, & Mercurij dicitur contraria Soli, quia opposito ad illum motu quandoque mouentur, progredientes, uicissimque regredientes. Sol quidem occulta prodit, illi uerò contiâ. Praeterea Solis potentiam alioquin cum rebus incomparabilem, ipsi comparabiles moderantur, compabilemque efficiunt. Venus enim conciliationis, & amicitiae. Mercurius quoque proportionis, & commixtionis est author.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
