Latin
Cap. XXIIII
Ficino, Opera omnia 1469-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXIIII. Ostquam orti, &c.] Quamuis omne compositum sit solubile, praesertim ubi multitudo superat Vunitatem, tamen ubi unitas superat multitudinem diuina uoluntas conseruat indissolutum: Quae quicquid proxima facit immortalitatem donat: per deos autem daemonesque mortalia quidem generat animalia: Animam uerò rationalem solus ipse demittit ab alto. Dij daemonesque sub Luna si apparent, quando uolunt. Corpora quidem semper habere, sed tenuissima, apparent uerò, quando uel corpus suum lumenque condensant, uel radios oculorum nostrorum aut uirture terminant, aut non densitate, sed potestate reflectunt, uel imaginatione naturam intus sibi conformant, uel aërem circumfusum illustrant, atque figurant. Fortè uerò nec alienum fuerit à Platone dicere aliquem coelestium nonnunquam apparere, quasi nouum sydus miranda portendens. Daemones quidem generationis sub Luna rectores ultra coelestia corpora sibi propria habent, insuper aëria pura, utraque sempiterna, beneficique sunt, atque diuini: Sub his autem sunt daemones ex aëre insuper mixto corpus habentes, quasi iam humani, corpore quoque solubiles, sed ualde longaeui, hi nonnunquàm apparentes fallunt, primi uerò non fallunt. Inter daemones aëris mixti cultores, theologia gentilium, &Platonica secta daemones quosdam brutos, uel quasi brutos, annumerant: Imaginatione acerrimos, uiribusque ualidos. Fortè enim sicut in terra duplex animal est, rationale scilicet atque brutum sic in aqua geminum esse putant: Vbi numina quaedam aquatica Orpheus, &poëtae canunt. Simi liter &in aëre mixto praeter daemones ratione uiuentes, probabile iudicauerunt esse daemones quass brutos, utentes uidelicet praepotenti quadam imaginatione, quàm plurimum: qua &imaginationes naturas sępe moueat sicut corpore corpora: Si ita res se habeat, ad horum numerum referemus eos, qui non serio nobiscum agunt, sed praestigiis atque ludis pueros, &phanaticos occupant, &puerilia tentant, phantasmate terrent. Pondera mouent, In obscuris habitant plurimum, inter sordes eiusmodi daemonem hoc anno Millesimo quadringentesimo, nonagesimo tertio, Octobris Mense in uetustissima, &caduca, &obscura quadam Galileae familiae domo deprehendi Florentię, duos iam menses domesticos infestantem, quem plurib. argumentis esse, quasi brutum Saturniumque iudicaui, daemonium mutum, spiritumque immundum. Iussi igitur post orationes sacrasque expiationes, mundari sordibus domum totam, Electis odoribus saepe affici, dealbari, illuminari, ornari, ne domus ulterius foret habitaculum immundo spiritui consentaneum: Idque primum fieri quo die sol ad sextilem peruenit Iouis louis aspectum: Nam deprehenderam daemonem cepisse uexare familiam Augusto supersori, quo die, qua hora apponebatur loui Saturnus. His igitur obseruatis, disputauit subitò Saturnius &sordidus ille daemon, cui uidelicet munda, &louialia displicerent. Anno sequenti mense Decembri similis huic daemon è laribus Francisci cuiusdam sutoris nostri, obseruationibus fermè similibus à nobis institutus diuinitus est expulsus. Non enim homines haec efficere sine Deo possunt. Historia quidem uera est, rationem uerò tantae rei quomodocunque quis uelit accipiat, dummondo nunquam à theologiae ueritate dissentiat, sed daemonibus inferioribus sine brutis, redeamus ad primos aeris puri autores.