# Opera omnia 1469

Ficino, Opera omnia, Cap. XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1469
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1469

Terra quasi totus est mundus: In huius enim uisceribus aquea, aëria, ignea, flumina comprehenduntur: Atque ita dominatur infra lunam, sicut in coelestibus ignis. Terreni numinis autoritatem declarant coelestia, dum circa hunc cardinem reuoluuntur. Et quoniam status praecedit motum, terra tanquam stabilis & unum aliquid ex primis mundi membris, antiquior uidetur etiam stellis tanquam mobilibus, ac post primas mum di partes adiunctis. Coelestes nel ita concurrunt, ut simul exoriantur, uel quasi ad perpendiculum coniungantur. Atque ita nonnunquam sibi obstantes nos latent: Quandoque procedunt, uel retro cedunt:ltem sub sole uel aliter latentes, cum mox apparent, multa portendunt: Significant uerò multa stellae, quae ipsae non prorsus efficiunt: Aegyptij stellam nomine ach aliquot annis non uisam utremtur, similiter Selechin, Caniculam Orionis interpositis temporibus apparentem. Deorum, daemonumque Genealogia.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
