# Opera omnia 147.1-2-5

Ficino, Opera omnia, 147.1 to 147.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/147.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/147.1-2

Apologus. Diuinum genus diuina sola alimonia coalescit. Marsilius Ficinus de Apologo quid sit, unde genitus, quo tendat. VEnerem quondam in Pythijs Apollinis hortis, flores ac fructus legentem uari os, Mercurius amore saucius sequebatur. Hic illam denique & indice, & duce Phoebo sub lauro quadam feliciter assequutus, summa cum utriusque uoluptate cognouit. Horum congressu scitus admodum formosusque natus est puer. In quo statim & perspicacem Mercurij sensum & gratam Veneris uenustatem Phoe bique splendorem facilè quiuis agnouerit. Hunc igitur à Mercurij patris cognomine quem superi Logum cognominant, suus Apollo patronus Apologum nominauit. Iussitque ip sum passim discurrentem tantum humano generi salubri quadam delectatione prodesse, quantum frater eius Cupido noxiae uoluptatis hamo noceret. Igiturlocorum ignarus Apologus dum extra Pythios hortos in proximis siluis oberrat, forte incidit in pastores, qui diuina pueri forma & indole mirificè delectati, eum penes se diu detinuerunt, atque cibis agrestibus, id est, glandibus & castaneis caeterisque id genus urbanum Apologum aluerunt. Quapropter tandem tutata forma ex urbano subrusticus euasisset, nisi eius patronus Apollo propitia nuper porrecta manu è siluis ad hortos Pythios, quos hodie Pinthios Florentini nominant, feliciter reduxisset. Docet Apologus, diuinum genus diuina solum alimonia coalescere. Philosophus tria potißimum deuitare debet, Venerea, auaritiam, imbitionem. Apologus. Inerua quam prisci Sophiam nominant, cum animaduertisset solo se louis ca pite genitam, opus hoc diuinum rata solo uidelicet capite gignere, patrem sup plex orauit ac denique exorauit, ut ipsa quoque tanquam parentis aemula, semel VAsaltem capite pareret. Peperit ergo filiam tùm auo suo loui, tùm matri Miner uae persimilem, ea sanè statim natura auitam quandam tùm animo aequitatem, rùm uul tu totoque corpore dignitatem prae se ferebat. Praeterea matris tàm uirilitatem, quam pudicitiam & mente, & gestibus referebat. Hanc auus à Sophia matre Philosophiam uoluit nominari, edixitque Philosophiae, ut quemadmodum ex Sophia, quae summi rerum omnium capitis filia exortum habet, ita semper plantis mundi posthabitis summa rerum capita pateret, neque ullum inferiori Venere unquam ueneficoque filio eius Cupidine haberet commertium. Alioquin pro aeterna Philosophia statim temporaneam Philocaliam tàm re ipsa, quàm nomine euasuram. Adiecit, ut multò magis omnis Plutonis infimi eiusque cultorum consuetudinem deuitaret. Alioquin ambrosia nectareque amissis, stygiae paludis aquas & herbas, quibus solis infeliciter deinde uescatur, reportaturam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
