Latin
1470.1 to 1470.4
Ficino, Opera omnia 1470.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXV. Creatio distinctioque particularium animarum. TAec fatus &c. Deus ex eadem principiorum mixtura, qua mundi animam, nostras etiam procreauit, aethereis inuoluit corporibus, alias alijs astris accommodauit. Quae in terris sensuum perturbationibus amputant, ad stellam suam reuolant: Quae ferinis perturbationibus superantur, habitu quodam quasi bruro pererrant. Donec mente perturbationes exuperante purgatę reuertatur ad stellam: Sed haec altius repetamus. Cum omnes animae rationales ex communibus rerum generibus, item ex proprijs cuiusdam uiribus formulisque harmonicè componantur, nimirum animarum inter se differentiae inde sumuntur, quod elementa eiusmodi in alijs praestantiora sunt, quàns in alijs. Item quod absolurius in alijs, quàm in alijs copulantur: Rursus quoniam unitas, terminus, identitas, status, gradatim in sequentibus minuuntur, gradibusque partibus interim opposita crescunt, scilicet multitudo. infinitudoque, &diuersas, atque motus, atque ita per descensum uarios gradus conficiunt animarum: Quamobrem alię quidem animę diuinę sunt, ut sphęrarum. stellarumque animę: Aliae semper diuina sequentes, ut deorum, siue daemonum, in omnibus mundi sphęris uniuersaliter prouiden tium: Alię non aeque semper diuina sequuntur, sed quandoque à superiore ad inferiorem contemplationis gradum generationi pro uisurae descendunt, nequaquam inde contaminandae: Alię quodammodo contaminabiles inde labuntur, sed leuiter quidem, ideoque breui in generatione mansu rae: Aliae grauius inquinabiles, idcircò tardius ad coelestia reuersurę. Sunt &differentes in animabus rationalibus intelligentiae gradus: Cum enim omnes inter duo extrema mediae sint, scilicet inter puros intellectus, qui cuncta semper simul intelligunt, atque inter bruta, quae nihil merito cunctae intellectuali quadam ratione percurrunt: sed animę primę quàm plurima uno quodam rationis intuitu complectuntur: Secundę aliquantò pauciora, similiterque deinceps pauciora usque ad dęmoni cas illas, quae uno quodam intuitu unicum intuentur, sed rationalem intelligentiam semper ordine certo continuant. Postremę inter rationales sunt animę, quae non modo unum consequuntur uno: Sed etiam quandoque intelligentiam intermittunt, aut ualde remitrunt.