# Opera omnia 1470

Ficino, Opera omnia, Cap. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1470
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1470

Hi namque dęmones apud Platonem in animalium mortalium generatione & reguntur à dijs, & interim utuntur particularibus naturis, uirtuteque coelesti omnibus insita, ut instrumentis opifex mundi rationalem animam à se creatam coelestique cuidam adhibitam corpori, quasi uehiculo ministris oportunè tradit, ut ipsi corpus elementale, primo quidem subtilius, deinde crassius cum competenti uita subiungant. Animam rationalem esse diuinam per tria declarat, per imperium eius in corpus: per iustitiam atque leges, per religionem contemplationemque diuinorum: Vitam uerò mortalem unà cum corpore his subnectendam mandat. Anima sanè data diuinitus & rationalis est, & pariter immortalis. Vita uerò diuinitus per hanc infusam uehiculo irrationalis quidem est, sed immortalis. Vita denique à ministris Dei per hanc diffusa in corpus elementale tum subtile, tum crassum, irrationalis iam est, atque mortalis, siue disperdatur, siue resoluatur in uitas unde processerat. In anima rursum rationali sensus est impassibilis atque unus in quo omnes: In uita uehiculi sensus unus similiter, sed affectione passiuus: In qua uita corpo ris crassioris sensus iam per instrumenta diuiditur, atque patitur: Esse uerò irrationalem illam uchi culi uitam u nacum ipso sempiternam, Plaro declarat, quotiens ait, animas & è coelo perturbationibus quibusdam ad ista descendere, & apud inferos à perturbationibus expurgari uehiculisque mi grare. Anima quando solo utitur coelesti uehiculo, uitam prouidentiamque uniuersalissimam habet: quando insuper aërio, minus uniuersalem: Vbi etiam terreno particularem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
