# Opera omnia 1471

Ficino, Opera omnia, Cap. XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1471
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1471

Vt immortalis anima mortali corpori per immortale corpus copularetur: per coeleste inquam, immortale, proximè aërio tanquam similiori coelo, mortali quidem sed ualde longaeuo. Per hoc terreno breuioris aeui. Anima per suam quidem essentiam est super fatum, id est, super seriem naturalem mobilium causarum: Sed per coeleste uehiculum in fato, per reliqua iam sub fato: Animae quidem & si in generationem labuntur, semper tamen naturalem suae stellae proprietatem quoquo modo conseruant: Quae uerò dicuntur in terram spargi, terrenis post coelestia sunt accommodatae numinibus: Particulares animas, quae non facilè possunt contemplationem simul exactam, & prouidentiae, generationisque officia consummare, uicissim utrumque facturas existimant, sed diutissime primum: Has omnes in anno magno semel saltem ad ista descendere, alioquin nunquam ulterius descensuras, alias uerò alijs ad haec saepius se conferre saepius quidem, quae proprio iure liberoque motu libentius abutuntur, & inferioribus sunt commendatae patronis: Rarius autem, quae natura stabiliores sunt sublimioribusque stellis atque numinibus dedicatae, ad contempla tionem maximè pertinentibus: Putant animas quoque multas humanis sublimiores coelitus perfectas in aërem in animalia illic euadere, diuturnius quàm nos feliciusque uiuentia ad suas similiter stel las denique reuersura. Citius autem ad eandem stellam, quàm ad idem intelligibile ad eundemque omnino contemplationis beatae gradum nostrae animae reuertuntur: Vbi uerò ad corpora nostra prolapsae, deinde in bruta transire dicuntur. Proclus exponit. rationalem animam nunquam fieri corpo ris bruti uitam. sed per compassionem quandam quodammodo ad bruri animam alligari desuper aduectam. ita fortè sicut solemus dicere. Daemones nostris non corporibus quidem propriè, sed ima ginationibus, per imaginationes suas miris se modis insinuare: Meritò uerò reprobat corporis bruti figuram ex natura rationalis animae coalescere. Quemadmodum nec ex naturis aliorum animalium aut arborum. animantes aliae uel arbores coalescunt. Natura denique uegetalis humana ad humanam rationalemque duntaxat speciem figuramque tendit: Nec ex morum mutationibus permutatur: figura in terris seruitura animae per naturam p opriam rationali. sola est quae temperata, & erecta linguam manumque habet rationis interpretem, & ministram: Ad alienam in terris figuram inclinatio nulla imaginationi, uel naturae succurrit, alioquin sibi frustra uiueret rationalis anima, nec officij, nec potentiae locum habens. Quomodo animae stellis distribuantur, deinde in terra ligantur. Cap. XXVI. Vae cum illis, & cqDeus postquam animas in firmamento stellis accommodauit, certis subinde temporibus distribuit per planetas: Vnde quandoque labantur in elementa ubi dij re liqui corpus animis elementale contemperent Atque inter hoc & illas irrationalem uitam inferant, quasi uinculum. Quomodo daemones animas corporibus alligant.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
