Latin
1472.5 to 1472.7
Ficino, Opera omnia 1472.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
communis uisus fallaciam depraehendunt: sint ergo tres in eadem signi facie stellae, nostris oculis manifestae in longitudinem quasi dispositae: Quarum media alteram, quasi ad dexteram habeat, alteram ad sinistram. Luna uerò ad perpendiculum sit sub media. Tres autem oculi longè inter se distantes illam lunae coniunctionem è terra suspiciant: Oculus igitur qui ad diametrum recta uidelicet supra caput regione, lunam suspicit, eam sub media stella perpendit. Sed qui ex obliquo inspe xerit à sinistra, Lunam intuebitur sub stella, quae ad dextram mediae stellae lucet Quoniam illuc mo do possit. peruenturus sit radius uisualis in rectum semel intentus, ne alioquin frangatur: uel (ut ita dixerimiobliquetur. Qui autem extra suspexerit Lunam intuitu transfert ad stellam mediae stellae sinistram, similiter &prope nos in multis obiectis accidit. Qua quidem in re astronomi, &perspectiuae fallaciae rationes ad radios referunt, ab oculis emicantes. Naturalis ipse nostri corporis ignis feruorem quidem exercet potissimum in uitali spiritu, lucem uerò in animali: Quam uberius in oculo congregat tanquam pingui diaphano, cuius humor nitidissimus est, cuius &membranae tenues, &perspicuae, &ad conseruandam lucem satis firmae: per pupillam uerò solidiorem radius emicat serenissimus. Cuius quidem radij una quaedam fuit, in uno neruo intus origo, per duos mox neruiculos ad geminos oculos deriuata: Qui sanè neruiculi per humores oculorum pingues, sub tunicis sinuati, denique perueniunt ad pupillas: Lux igitur huiusmodi neruiculis conseruata, sinceriorque per angustas pupillas erumpens.