# Opera omnia 1472

Ficino, Opera omnia, Cap. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1472
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1472

Duae igitur ad ipsa duo sudicanda sunt uires: Ad separata quidem ratio intellectualis, siue intelligentiae scientiam proereans: Ad creans: Ad materialia uerò ratio quaedam imaginalis, quasi pedissequa sensuum mater opinionum hi duo circuitus appellantur, ille quidem identitatis, hic uerò diuersitatis, ille rursus calamitate corporea impediri dicitur, uel ligari, uel detineri, hic uerò distrahi: Ille siquidem ad immaterialia pertinens, in hac uita materialibus prorsus addicta, plurimum ab officio uacat: Itaque dicitur detineri ne agat, sed non distrahi, ut aberret: Alter uerò per falsas opiniones distrahi. Possumus enim opinari non rectè. Scire autem non rectè nequimus. Quoniam igitur & imaginationes perturbatae, & hinc opiniones falsae & utrinque peruersi mores exoriuntur. Dictum est circuitus animae à sua figura pro gressioneque detorqueri. Hinc intellige harmoniam animae non illam, quae in substantia est penitus insolubilis, sed illam, quae in actionibus desideratur, offendi: Item affectiones corporis immoderatas quidem impedire, rationales animae discursiones posse, moderatas autem duntaxat non impe dire. Neque tamen efficere: Nam corporis tumultu sedato deinceps ad intelligentiam opus est disci plina quadam eruditionis gradibus processura: Proinde sicut in somno sic in infantia intenditur plurimum imaginatio sequens affectiones & obsequia, & ministeria corporis. Intenditur & necessa rium uegetationis opus ab intelligentia remotissimum. Hinc actus intelligentiae, rationisque mul tum denique remittitur, cessantibus tandem tantis perturbationum causis, intenditur uicissim recta intelligentiae rationisque discussio, praesertim accedente interim disciplina: Sin autem peruersus habitus ad finem usque perseuerauerit animus & claudus, & mancus cognominatur, quia solo graditur sensu, ratione post habita: Mancus quoniam non utitur intelligentiae pennis. Migrare uerò ad infernum, id est, ad locum inuisibilem. est in aëre suspendi, quasi purgatorio quodam. Hic transitus in bestias posthabetur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
