# Opera omnia 1473.1-4

Ficino, Opera omnia, 1473.1 to 1473.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1473.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1473.1

cum primum in radios hinc, & illuc emicuit, sicut ab uno ceperat, sic statim redit in unum, radijs uidelicet inuicem in unum communem radium naturaliter coeuntibus: Nam & oculi ob similem originis unionem, pari similique huc atque illuc conuersione mouentur, & id quidem facilimè propter lubricam & teretem, lenemque substantiam: Vnum uerò radium uisualem confici, non solum ex hoc communi principio motuque constat, uerum etiam hinc perspicuè confirmatur, quod si quando certa quadam oculorum contortione, uel compressione radiorum coniugium dirimatur, quicquid offertur geminum nobis apparet. Quae sunt fallacia ex humore insuper pupillam non unquam diuidentem contingit: Per haec interim confirmatur, radiorum uo latu fieri uisionem. Neque tamen potest radius noster pergere foras, eminusque cernere, nisi cum externo lumine copuletur, per conum ad oculos ueniente, cui se radius noster insinuans ibi praecipuè, quo in ipsum dirigitur per aspectum, per hoc ipsum, quasi uehiculum imò corroboramentum longè procedit, quousque offendat aliquid quoquo modo resistens, cui & renititur, perque eius superficiem, uel se diffundit, uel mirabili celeritate, quasi momento discurrit, atque eius qualitate pror sus afficitur. In eiusmodi resistentia, discursione, affectione fit statim uisionis effectus, uibraro uideli cet illinc radio, uibrationeque eiusmodi gradatim ad prouisualem spiritum usque porrecta. Quemadmodum si neruus in longum extensus ex una parte pulsetur, mox ad tutum pulsatio pertinet: Quatenus quidem radius ualidior perseuerat, hic tantum aliquanto solidiora resistunt, & qui tunc usque ad substantiam obiecti processerit, certius inde discernit. Facto uerò per longius iter infirmiori non solum crassa nebula, sed etiam tenuis, imò & aër ipse renititur, ibique inhaerens urcunque potest, remotiora prospicit sub eorum uidelicetimagine per lumen illuc usque porrecta, ideoque iam fallitur. Alij Platonicorum ita duntaxat putant effici uisionem, siue extra, siue intus iudicium ita perficiatur. Alij ultra uibrationem eiusmodi hinc excitari sensibus obiecti formulam, sensui naturaliter insitam, excogitationemque talem esse sentire. Nonnulli praeter haec, uibratum radium ad oculum usque, alij aliter. De his latius in argumentis in Theophrastum de anima, atque Plotinum, imagines uerò, naturalium Platonici quidam non solum radiales spiritualesque inuenerunt, sed materiales etiam, quales Democritus, & Empedocles per poros corporum effluen tes seruantesque ad certum spacium. non solum qualitatem corporis, sed figuram, & clam agentes in spiritum propinqui hominis, & imaginationem, praecipuè debilem, & conformem. Actiones eiusmodi à magis praecipuè depraehenduntur & obseruantur. Radiales imagines in Timaeo, Sophista, septimo de Republica, Plato terigit. Quae quidem nimis exilem habent essentiam, ut non aliter palam ostentare se oculis possint, quàm in corporibus specularibus, aequabiliter stabilitae, redintegratae, illustratae, pristinam uim quandam modumque formae, unde processere, recipiant. Opus quidem est densitate, Ne influens apparitio si in subiectum inciderit, nimis rarum subito transfluat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
