# Opera omnia 1474-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1474-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1474-2

Cap. XXXII. De fine auditus. VOcem quoque, &c.] Causa uocis, atque auditus est ipse finis eius diuinitus destinatus. Sermo scili cet atque disciplina motuumque animae temperatio. Cap. XXXIII. Compositio, & principia mundi. TActenus opera, &c.] Mundus ex intelligentia, & necessitate, id est, ex ordine formali, atque ex conditione materiali compositus est, elementa quatuor non sunt principia. Ante haec enim est materia, & quodammodo forma, in quam resoluuntur: Ante haec duo est causa diuina efficiens, & exemplar, & finis, seminalesque horum omnium rationes in ipsa natura. XXXIIII. De materia prima. SEd hanc. &c.] Ex mutua frequenti perpetua elementorum elementaliumque rerum commutatioOne duo probantur, unum scilicet materiam, his unam subesse informem sempiternamque forma rum fluentium susceptaculum: Alterum formas eiusmodi non esse ueras substantias, sed substantia rum uerarum imagines, scilicet idearum. XXXV. Cap. De materia formisque materiatibus. ARia in praesenti, & cqIntellectus diuinus est mundi pater, Materia mater. Ornatus uerò munda

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
