# Opera omnia 1474-3

Ficino, Opera omnia, Cap. XXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1474-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1474-3

nus est diuina proles in aluo materiali. Materim formas omnes & facilè suscepturam, & planè demonstraturam, oportet formam propriam non habere. Alioquin alias uel non accipiet, uel confundet: Formae elementorum elementaliumque, tanquam imperfectae aliunde dependent, id est, à proprijs diuinae mentis ideis. Cap. XXXVI. De Ideis. Ed de his, &c.. Intelligentia rationibus certis incedens firmaque, & comperens paucissimis longo interuallo ranquam pręstantior, distat ab opinione id est, imaginatione pedissequa sensuum Sincerta uagabunda communi: Eodem interuallo uelut praestantiora ab imaginabilibus distant intelligibilia, id est, rationes horum ideales: Haec igitur ueriorem habent essentiam. quàm formae sensibiles, & adeò differentem, ut hic ignis cum separato non natura conueniat, sed umbratili simili tudine, atque nomine. XXXVII. Cap. Quomodo materia cogitetur. FErtium genus &c.] Cognitio cum per formam quandam fieri so eat, ideoque in aliquid formale semper intendi materiam informem auguratur, potius quàm apprehendat: Animus formis materialibus occupatus fallitur, quasi somnians, dum formas eiesmodi, quae uerarum substan tiarum, id est, idearum imagines sunt; ueras substantias esse putat: Ideęneque sunt in subiecto, neque inuicem confunduntur, sicut materiales formae.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
