# Opera omnia 1474

Ficino, Opera omnia, Cap. XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1474
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1474

Fallitur quin etiam, rem obiectam putans esse duntaxat in speculo ubi eius intuetur imaginem: Imagines quasdam è speculis resultare, & si nonnulli negant. Theophrastus tamen in libris de anima, ut lamblichus, & Priscianus exponunt, cum Platone consentit: Et Proclus in sexto de Republica probat. Sed de hoc in Commentarijs in Sophistam opportunè tractamus. XXXI. Cap. Summa causa est finalis, quis uisionis finis. Tque haec, &cu Naturales qualitates non sunt causae rerum, sed instrumenta quaedam efficientis prouidentiae, ad certum finem bonumque omnia dirigentis. Finis ergo, cuius gratia diuinitus facti sunt oculi, est cognitio coelestium, atque imitatio, philosophiaque optimum diuinitatis donum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
