# Opera omnia 1477-3

Ficino, Opera omnia, Cap. LXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1477-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1477-3

quibus tot sint species, solius est architecti mundani, penes quem & unitatis huius, & numeri Aratio auctoritasque consistit. Varię quidem elementorum mixtorumque inuicem mixtiones causae quaedam necessariae, praeparatorięque uidentur, ut sub uno quoque formae genere, multae species no bis apparere possint. Praecipuè uerò huius certi numeri causae sunt penes Deum, efficiens quidem po testas eius, exemplar autem multiformis eiusdem intelligentia, finis uerò bonitas, uolens totidem in mundo formas esse, quot in se sunt ideae, ut ita mundus sit optimus diuinam referens bonitatem. Ad hoc ipsum uerò mixtiones elementales, tanquam speciebus necessarias instituisse uidetur. Quae Deus per se, quae per alia faciat. Item de anima in nobis gemina. LXV. Cap. Vemadmodum, &c.] Deus materiam fortè futuram per se informem, uel certè deformem

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
