# Opera omnia 1477

Ficino, Opera omnia, Cap. LVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1477
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1477

Vir tutem gustandi in corde radicem habere antiquiores Peripatetici uoluerunt. A lingua hucusque gustus editur. De olfacto, & odore. Cap. LXI. ?rea narium, &c. JIntimae uenae, quae propriè olfactui seruiunt, non habent integram cum elementis, uel solidè mixtis proportionem. Angustiores enim sunt ad aquam, & terram, & ad omnia, in quibus duo haec dominantur, patentiores autem ad ignem, & aërem, atque illa quae fer mè similiter sunt tenuia, sed proportionem potius habent ad fugaces exhalationes quasdam, à conpositis facilè dissolubilibus euolantes, crassiores quidem aëre, tenuiores autem aqua. Has ergo persentit olfactus non integras quidem formas uel species, & mixturas, sed euaporationes quasdam ua rietate non firma confusas attingens. Atque, (ut summatim dicam. Odor conflatur plurimum ex duo bus, Caligine aëris, & aquae fumo. Et quoniam est crassior aëre, quando aërem ore contrahimus, contractus aër uberius pernares exundans, odorem occurrentem ingredi non permittit. Afficit odor plurimum meatus, à uertice usque ad umbilicum directos. Atque ibi exercetur olfactus. De auditu, & uoce.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
