# Opera omnia 1478-2

Ficino, Opera omnia, Cap. LXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1478-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1478-2

Cap. LXIX. Lienis officium mirum. pe Roximum huic, &c.ue Spongiosa lienis natura crassum sugens sanguinem, purgat iecur. Atque ita confert ad uaticinium atque laetitiam. Sicut & renes aridi pinguedinem fugentes intimam, spiritum reddunt sincerum, intelligentiae aptum. Hinc diuina eloquia per renes intelligentiam saepe significant. Cap. LXX Ratio uentris, & intestinorum. Vid igitur, &c.qua Res, rationesque Physicae, quando diuinis admiscentur, non sunt ita prorsus asseuerandae, nisi auctoritas diuina confirmet. Venter quidem inferior est adiunctus, ne alimenta superflua nobis assumpta in superioribus residerent, ingeniumque uel perderent, uel confunderent. Intestina uerò facta sunt reuoluta, ne alimenta citius defluentia, cogerent nos anserum more perpetua quadam uoragine contemplationem prorsus omittere. De tribus spiritibus, & uirtutibus, & origine membrorum seminalium. Cap. LXXI. Ssium uerò, &cqu Anima uitam quandam ex se quasi splendorem suum propagat in corpus iam Coportunè paratum, eiusmodi uita spiritibus, quasi uinculis continetur. Spiritus principalibus membris insidunt. Vitalis quidem spiritus uiget in corde, naturalis in iecore. Animalis in cerebro. Membra haec unà cum spiritibus facta, sunt ex materia seminali. Quę quidem prima nominatur medulla, unde etiam tria principalia membra medullae uocantur, scilicet inde cocreta. Similisque originis est medulla passim ossibus insita. Tres illi spiritus ex trib. membris per totum se diffundunt inde regendum. Trianguli, rectanguli sunt principia figurarum compositarum. Dicuntur uerò lenes, id est, faciles, quia facilè ad constituenda plana cohaerent. Materia & forma similiter quasi rectanguli, quidam recta scilicet ratione diuinitus introducta facillimaque ad coitum principia sunt elementorum. Haec similiter propter mutuum rectumque coniugium facillima sunt ad corpora omnia componenda. Seminalis denique materia animalis ex elementis ad mixturam facillimis est conflata. id est. subrilissimis in qua plurimum est aërium simulque tenax, & pingue, uirtusque coelestis cuncta perfectissimè conflans. Ex hac factum est cerebrum rotundum rationis instrumentum. Corque & iecurrotunda, simulque oblonga irascibilis & concupiscibilis instrumenta. Ossa quoque & nerui apud medicos membra seminalia nominantur. Caro uerò nequaquam. Effluit enim iugiter atque refluit. Similiter, & humores.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
